- ANCHUSA
- ANCHUSAGraecis ἄγχουσα, item πορφυρὶς, a colore rubrae purpurae, Plinio l. 22. c. 20. dicitur praepar arelanas coloribus pretiosis, h. e. substerni coloribus pretiosis, ut conchyliis ac purpuris et cocco. Eâ enim ut et algâmarinâ imbuebantur primo lanae, ut alii pretiosiores modo dicti superinducerentur. Quemadmodum hodie varantia et guastum coccineis purpureisque substerni solent, ut colorem alligent et faciant tenacem. Sed et radice eius mulieres olim usas esse, ut ruborem genis conciliarent, docet Hesychius, Ἄγχουσα, ῥίζα ᾗ φυκοῦνται τὰ γύναια: Sanguineô enim colore Anchusae radix imbuit; quam proin in ornatu muliebrl quoque enumerat Aristophanes in alteris Θεσμοφοριαζούταις, quae non exstant, exceptis versibus quibusdam apud Clem. Alexandrinum et Pollucem, quos exhibet Salmas. ad Solin. p. 1148. Ubi notandum, ἄγχουσαν et φῦκος ibi distincte recenseri; contra eos, qui Anchusam cum Fuco terrestri (de quo infra in voce Phucarium et Radicula) confundunt. Memoratur quidem praeter haec duo παιδέρω; quoque, ad eundem usum mulieribus usurpatus, sed eô nomine nil aliud, quam unguentum ex radice Anchusae, aut ex radicula Syriaca, Fucus dictâ, intelligi docet Salmas. loc. cit. Vide quoque infra in Paederos. Certe in colorandis unguentis auchusae meminit Plinius l. 15. c. 7. ubi de Rhodini confectione; quam τὸ γῆς Ἀχαΐας ἄνθος, i. e. colorem Achaicum vel Graecum vocat Democritus, quod in Graecia passim nasceretur: cum Fucus praefatus, qui ei passim iungitur, τὸ τῆς Συρίας ἄνθος, item χρπμα, per excellentiam vocaretur. Quae duo tamen subinde sibi invicem substiruebantur, ut docet idem Salmas. ad Solin. p. 1146. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.